monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 3
Neque vero hoc dicens, memetipsum inconstantiae redarguo, damnoque quod facio: ut frustra videar ad exemplum Abraham, et meos et patriam reliquisse: sed non audeo Dei omnipotentiam angusto fine concludere, et coarctare parvo terrae loco, quem non capit coelum. Singuli quique credentium, non locorum diversitatibus, sed fidei merito ponderantur. Et veri adoratores, neque Ierosolymis, neque in monte Garizim adorant Patrem: quia Deus Spiritus est, et adoratores eius in spiritu et veritate adorare oportet. 'Spiritus autem spirat ubi vult. Domini est terra et plenitudo eius' . Postquam siccato Iudaeae vellere, universus orbis coelesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente venientes, recubuerunt in sinu Abrahae; desiit notus esse tantum in Iudaea Deus, et in Israel magnum nomen eius: sed in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Salvator ad discipulos suos loquens, cum esset in templo: Surgite, inquit, abeamus hinc : et ad Iudaeos: Relinquetur vobis domus vestra deserta . Si coelum et terra transibunt, utique transibunt omnia quae terrena sunt. Et Crucis igitur et Resurrectionis loca prosunt his, qui portant crucem suam; et cum Christo resurgunt quotidie; qui dignos se tanto exhibent habitaculo. Caeterum qui dicunt: Templum Domini, Templum Domini , audiant ab Apostolo: Vos estis templum Domini, et Spiritus Sanctus habitat in vobis . Et de Ierosolymis et de Britania aequaliter patet aula coelestis: Regnum enim Dei intra vos est. Antonius, et cuncta Aegypti, et Mesopotamiae, Ponti, Cappadociae, et Armeniae examina Monachorum non viderunt Ierosolymam: et patet illis absque hac urbe paradisi ianua. Beatus Hilarion, cum Palaestinus esset, et in Palaestina viveret, uno tantum die vidit Ierosolymam, ut nec contemnere loca sancta propter viciniam, nec rursus Dominum loco claudere videretur. Ab Hadriani temporibus usque ad imperium Constantini, per annos circiter centum octoginta, in loco Resurrectionis simulacrum Iovis; in Crucis rupe, statua ex marmore Veneris a gentibus posita colebatur: existimantibus persecutionis auctoribus, quod tollerent nobis fidem resurrectionis et crucis, si loca sancta per idola polluissent. Bethleem nunc nostram, et augustissimum orbis locum de quo Psalmista canit: Veritas de terra orta est , lucus inumbrabat Thamuz, id est, Adonidis: et in specu, ubi quondam Christus parvulus vagiit, Veneris amasius plangebatur.